CANIS (per) in duo dissecti partes transire

CANIS (per) in duo dissecti partes transire
per CANIS in duo dissecti partes transire
consuevêre olim Lacedaemonii, vel Boeoti potius, apud Plutarchum, Quaest. Rom. 111. quod pro publica expiatione habitum est. Idem de Macedonibus Livius tradit, l. 40. c. 6. ubi de Philippo Rege Macedonum, non Alexandri patre, sed Demetrii illius, qui obses Romae fuerat: Forte lustrandi exercitus venit tempus, cuius sollenne est tale. Caput mediae canis praecisae; et prior pars ad dexteram cum extis, posterior ad laevam viae ponitur. Inter hanc divisam hostiam copiae armatae traducuntur. Vide supra. Unde Lycophron,
Ζήριθον ἄντρον τὴν κυνοφαγοῦς Θεἀς,
Zerinthum antrum mactatione canum gaudentis Hecates.
Samothraciae hoc antrum vocat, in quo canes in Hecates honorem mactari solebant. Imo omnes Graecos in sacris expiatoriis canem immolâlse, Plut. idem disertis verbis asserit, Quaest. 68. τῷ δὲ κυνἵ πάντες, ὡς ἔπος εῖπεῖν, Ε῞λληνες ἐχρῶντο καὶ χθῶνται μέχρι νυν̑ ἔνιοι σφαγίῳ πρὸς τοὺς καθαρμοὺς, Cane vero universi, ut sic dicam, Graeci usi sunt, et etiamnum ex parte utuntur, ut victimâ ad expiationes. Quod expiatioms genus περισκυλακισμὸν ibidem appellat: Et Lupercos vult hôc exemplô mactâsse canem, mense Februariô, qui a februando seu purgando dictus est, quod urbem eô mense lustrari et expurgari oportebat. Quibus haec Plinii consonant, l. 29. c. 4. Catulos lactentes adeo puros existimabant ad cibum, ut etiam placandis Numinibus hostiarum vice uterentur his. Genitae Manae catulo res divina fit, etc. Sam.
Bochart. ubi supra, l. 2. c. 56. Vide quoque supra, ubi de ritu Canem in duas partes secandi.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”